Judges 11

AUG., quaest. 49 in Jud. Jephte interpretatur etc., usque ad quia legis praecepta non servant et tanquam viro non exhibent fidem. . ID., ibid. In terra scilicet bona vel potius optima. Quod enim Graece , hoc Latine dicitur. Id autem interpretatur Tob, ubi videtur intelligenda resurrectio. Quae enim magis terra optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum. ID., ibid. Ante passionem cum publicanis et peccatoribus manducavit, etc., usque ad ut justificentur et discant vias ejus. ID., ibid. Qui abjecerant Christum, etc., usque ad ut per aetatem senilem novissima tempora significentur. . AUG., ibid. Tale quid figuratum est in Joseph, etc., usque ad in qua regni ejus non erit finis. AUG. Quod contra filios Ammon dux quaeritur Jephte, quibus victis liberentur qui eo duce bellare cupiebant: quia Ammon interpretatur filius populi mei, vel populus moeroris; aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt; aut omnes gehennae praedestinati: tanquam populo moeroris. Quanquam populus moeroris diabolus et angeli ejus convenienter intelliguntur: vel quia aeternam miseriam eis quos decipiunt, acquirunt, vel quia ipsi aeternae miseriae deputati sunt. ID., ibid. Id est, rex quem nondum habebat gens illa tempore judicum, etc., usque ad sed Jephte illum significabat qui verus est rex. ID. Rex scilicet sicut in titulo crucis scriptum est, etc., usque ad sicut hi qui in Regnorum voluminibus continentur. etc. Nonne quaecunque haereditavit tibi Chamos? . AUG., quaest. 49 in Jud. Galaad interpretatur etc., usque ad quod significat dicendo et AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiae figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiae figurata est, cui dicitur: Luc. 7.. AUG., quaest. 49. De Jephte filia solet esse magna quaestio, etc., usque ad ut omnia quae post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanae salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Israel obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: quod scilicet sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute humani generis expleret. Haec ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa. . etc. etc. AUG. Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur. AUG., quaest. 49. Quod vero factum est ex praecepto in Israel, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum, quod erit in vita aeterna, sed praeterita tempora Ecclesiae, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiae autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Israelitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud laetitiae est? . .